monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30 > Ezechiel, 7 > Psalmi, 55 > Psalmi, 106 > sectio 26 > 2
Isidorus, Differentiae, 2, DIFFERENTIA PRIMA <<<     >>> III

II SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

3 Inter Trinitatem et unitatem haec distinctio est, quod unitas propter inseparabilem deitatis substantiam, trinitas vero propter personarum diversitatem vocatur. In personis enim discretio est, in Divinitate nulla distinctio. Est enim gignens, genitus et procedens. Tria quidem nomina, sed substantia una. Sicut enim ignis, candor et color, tria quidem sunt vocabula, sed res una.
4 In relatione enim personarum trinitas est, in substantia vero naturae unus Deus est: Pater scilicet, et Filius, et Spiritus sanctus. De Patre quia Deus est testatur Apostolus dicens, Unus Deus Pater, ex quo omnia; ita de Filio, quia Deus est, alibi ipse dicit: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula.
5 De Spiritu autem sancto, quia Deus est, idem qui et supra sic dicit: Divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus. Ecce Pater, et Filius, et Spiritus sanctus Deus, sed non triplex deorum numerus in hac Trinitate est credendus.
6 Scriptum est enim: Ego sum Deus, et non est alius Deus praeter me. Et illud: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est. Tres ergo deos credere profanum est; trinitatem in personis non distinguere impium est.